Sir 15

1Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustitiae, apprehendet illam, 2et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: 4et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, 5et in medio Ecclesiae aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum. 6Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno hereditabit illum. 7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. 8viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. 9Non est speciosa laus in ore peccatoris: 10quoniam a Deo profecta est sapientia. sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. 11Non dixeris: Per Deum abest: quae enim odit ne feceris. 12Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. 13Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. 15Adiecit mandata et praecepta sua: 16si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. 17Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. 18Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi: 19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. 20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: 22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
Copyright information for VulgS